Home Master Index
←Prev   1 Chronicals 14 as rendered by/in  Next→ 



14:1  misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
14:2  cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
14:3  accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
14:4  et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
14:5  Iebar et Helisu et Eliphaleth
14:6  Noga quoque et Napheg et Iaphiae
14:7  Elisama et Baliada et Eliphaleth
14:8  audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
14:9  porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
14:10  consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
14:11  cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
14:12  dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
14:13  alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
14:14  consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
14:15  cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
14:16  fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
14:17  divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes